CELIA et CERIA

CELIA et CERIA
CELIA, et CERIA
potio Hispanis olim familiaris, teste Pliniô, l. 22. c. ult. cuius conficiendae modum sic describit Paulus Orosius, l. 5. c. 7. Postmodum diu obsidione conclusi Numantini duabus desubito portis cuncti eruperunt, largâ prius potione usi, non vini, cuius is locus ferax non est, sed succô tritici per artem confectô, quem sucum a calefaciendo Celiam vocant: suscitatur enim illa ignea vis germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur, et post in farinam redacta molli succo admiscetur, quô fermentatô sapor austeritatis et calor ebrietatis adicitur. Unde liquet, non multum absimilem Celiam a cerevisia fuisse, quae quidem non ex tritico, sed ex hordeo conficitur: quin et a celia, seu ceria, vox cerevisia orta videtur. Imo cum Florus,
obsidionem Numantinam describens, l. 2. c. 18. Celiam dicat e frumento potionem fuisse, sicque ab indigenis appellari, frumenti autem voce etiam hordeum contineatur, non male quidam celiam seu ceriam Hispanorum, cum Gallorum cerevisia, eandem potionem faciunt. Tacitus de Germ. mor. c. 23. Potus, humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem vini corruptus. Certe DAni, ut Pontanus auctor est, Oel et Angli Ael cerevisiam vocant, vocibus ex celia, ut videtur, confictis. Eiusdem originis est Teutonicum Godale, quasi Goed-ael, proba cerevisia, in Regesto Camerae Computor. apud Car. du Fresne, quem vide in Glossario, ut et Boxhornium Not. ad Tacit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Celĭa — (v. celt), so v.w. Ceria …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bier, das — Das Bier, des es, plur. die e. 1) Ein aus mehlartigen Samen besonders aus Gersten oder Weitzenmalz durch die Gährung zubereitetes geistiges Getränk. Braunes Bier, Braunbier, wo das Malz auf der Darre gedörret worden. Weißes Bier, Weißbier, wozu… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • CEREVISIA — vox Gallica vetus, quâ otum ex hordeo confici solitum haec gens significat, Plin. l. 22. c. 25. extr. hodieque Cervoise appellat; ex Celia vel Ceria Hispanorum, de qua supra: Belgis et Germanis Bier, Danis Oel, Anglis Ael. Hic potus, antequam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Bier [1] — Bier, ein durch heißen Wasserausguß dargestellter Malzauszug, der mittelst Zusatz von Hefe in geistige Gährung versetzt worden ist. I. Das B. enthält folgende Bestandtheile: Wasser, Alkohol, Kohlensäure, Stärkegummi, Kleber, Diastase, Zucker,… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”